- SPONDAULES
- SPONDAULESGraece ςπονδαύλης, ἀπὸ τȏυ ςπονδῶν, est tibicen qui inter libationes et sacrificia Deorum tibiis canebat, ne quid ominosi audiretur. Fiebat id autem in aurem Sacerdotis, ne aliud quid audiret, constabantque huiusmodi carmina spondeô pede. Diomedes de eo, dictus παρὰ την` ςπονδὴν, quia in Templis hôc pede quaedam carmina componebantur, scilicet ut libantes sonum vocis ominosae audire non possent. Carmina ςπονδαύλια dicebantur. Cicer. de Oratore l. 2. Tamen in hoc genere saepe ipse vidi, cum ex persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur, spondaulia illa dicentis. Erantque gravissima mele: unde tibiis dextris paribus seu Lydiis aut Tyrrhenis peragebantur; quae e buxo fiebant, aut ebore, et thurariae quoque Solino appellantur, quod iis, cum tus in aram libabant, caneretur. Diomedes; Cum aulis paribus ture incensis altaribus Musicus choros geminis gressibus explicaret, et aequipedi sono tibicen spondaulium canere iuberet, ut duabus longis melodiis quasi duplicibus et iugibus votis prospera Deorum voluntas firmaretur etc. Vie Salmas. ad Solin.p. 124. Eaedem spondiacae dictae et a supplicantibus quoque adhibitae sunt. Marius Victorinus de spondaeo, Dictus a tractu cantus eius, qui per longas tibias in templis a supplicantibus editur. Origo voci a verbo ςπένδειν. Unde et ςπόνδειον, quod aliter θηϚαυρὸς, vas aquae lustralis plenum, quod in ingressu templorum ponebatur. Cuiusmodi vasa rotulam, ex aere, ἁγνιςτήριον dictam, habebant versatilem, quam templum intrantes vertebant et aquâ inde effluente sese circumspergebant, et purificabant. Et ςπονδοφόροι, in Eleusiniis Sacris, de quibus vide eundem Salmas. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.